- CICUTA
- I.CICUTALatinis quaeliber canna, intus concava et inanis; unde apud Poetas Cicutae, pro calamis vel cannis, quibus filtulant pastores. Virg. Ecl. 2. v. 37.Est mihi disparibus septem compacta cicutisFistula -----Nempe cum antiquitus μόνανλος, h. e. singularis tibis inflaretur, Marlyas, an Pan? fistulam invenit, er pluribus calamis compactam, qui quod cerâ iungerentur, κηρόδετος σύριγξ inde nomen adepta est. Proprie vero Cicuta, Graece κώνειον, herba venenata notissima est, cuius famam magnopere auxerunt Athenien es, Philosophorum non contemptores modo, sed et hostes: qui, succô eius ad mortem in pbulicis iudiciis utentes, Socratem inter alios, illius haustu e medio sustulerunt. Iuvenal. Sat. 7. v. 105.----- Hunc inopem vidistis AthenaeNil praeter gelidas ausae conferre cicutas.Propinabant nempe eam tusam ac dilutam in calice, more medicamentorum, idque πιεῖν φάρμακον dicebant. Casaubon. ad Dionem Corn. Nepotis, c. 2. Alioquin indigna herba, quae in omnium Poctarum carminibus et Sapientum commentariis, inveniretur, ut scribit Io. Bauhinus, Historiae Plantar. Univer. Tom. III. l. 27. c. 74. apud Io. Iac. Wepferum de Cicutae Aquat. Histor. et Noxis, c. 2. Sed et praeter hanc, aliam Cicutam, herbam carharticam, vulgo sic appellatam, occutrete docet almas. apud Horatium, l. 2. Ep. 2. v. 53.Quâ poterunt unquam satis expurgare cicuta?Ex ex co Persium, Sat. 5. v. 145.----- Calido sub pectore mastula bilisIntumuit, quam non extinxerit urna cicutae:Lathyridem hôc nomine intelligens, quae caulem habet fernlaceum et concavum inanemque, unde ei cicutae nomen datum. Videcum Exercitat. Plin. ad Solin. p. 1054. et de Cicutae in evirando usu, aliquid infra, voce Hierophanta: adde quae de Veneno dicemus.II.CICUTAnomen proprium foeneratoris cuiustlam maxime avati. Horat. l. 2. Serm. Sat. 3. v. 69.----- Adde Cicutae.Nodosi tabulas centum, mille adde catenas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.